monumenta.ch > Augustinus > 24
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 14, XXIII <<<     >>> XXV

Caput XXIV

1 Seminaret igitur prolem vir, susciperet femina genitalibus membris, quando id opus esset et quantum opus esset, voluntate motis, non libidine concitatis. Neque enim ea sola membra movemus ad nutum, quae conpactis articulata sunt ossibus, sicut manus et pedes et digitos, verum etiam illa, quae mollibus remissa sunt nervis, cum volumus, movemus agitando et porrigendo producimus et torquendo flectimus et constringendo duramus, sicut ea sunt, quae in ore ac facie, quantum potest, voluntas movet.
2 Pulmones denique ipsi omnium, nisi medullarum, mollissimi viscerum et ob hoc antro pectoris communiti, ad spiritum ducendum ac remittendum vocemque emittendam seu modificandam, sicut folles fabrorum vel organorum, flantis, respirantis, loquentis, clamantis, cantantis serviunt voluntati.
3 Omitto quod animalibus quibusdam naturaliter inditum est, ut tegmen, quo corpus omne vestitur, si quid in quocumque loco eius senserint abigendum, ibi tantum moveant, ubi sentiunt, nec solum insidentes muscas, verum etiam haerentes hastas cutis tremore discutiant.
4 Numquid quia id non potest homo, ideo Creator quibus voluit animantibus donare non potuit? Sic ergo et ipse homo potuit oboedientiam etiam inferiorum habere membrorum, quam sua inoboedientia perdidit. Neque enim Deo difficile fuit sic illum condere, ut in eius carne etiam illud non nisi eius voluntate moveretur, quod nunc nisi libidine non movetur.
Nam et hominum quorundam naturas novimus multum ceteris dispares et ipsa raritate mirabiles nonnulla ut volunt de corpore facientium, quae alii nullo modo possunt et audita vix credunt.
5 Sunt enim, qui et aures moveant vel singulas vel ambas simul. Sunt qui totam caesariem capite inmoto, quantum capilli occupant, deponunt ad frontem revocantque cum volunt. Sunt qui eorum quae voraverint incredibiliter plurima et varia paululum praecordiis contrectatis tamquam de sacculo quod placuerit integerrimum proferunt.
6 Quidam voces avium pecorumque et aliorum quorumlibet hominum sic imitantur atque exprimunt, ut, nisi videantur, discerni omnino non possint. Nonnulli ab imo sine paedore ullo ita numerosos pro arbitrio sonitus edunt, ut ex illa etiam parte cantare videantur.
7 Ipse sum expertus sudare hominem solere, cum vellet. Notum est quosdam flere, cum volunt, atque ubertim lacrimas fundere. Iam illud multo est incredibilius, quod plerique fratres memoria recentissima experti sunt. Presbyter fuit quidam Restitutus nomine in paroecia Calamensis ecclesiae.
8 Quando ei placebat (rogabatur autem ut hoc faceret ab eis, qui rem mirabilem coram scire cupiebant), ad imitatas quasi lamentantis cuiuslibet hominis voces ita se auferebat a sensibus et iacebat simillimus mortuo, ut non solum vellicantes atque pungentes minime sentiret, sed aliquando etiam igne ureretur admotu sine ullo doloris sensu nisi postmodum ex vulnere; non autem obnitendo, sed non sentiendo non movere corpus eo probabatur, quod tamquam in defuncto nullus inveniebatur anhelitus; hominum tamen voces, si clarius loquerentur, tamquam de longinquo se audire postea referebat.
9 Cum itaque corpus etiam nunc quibusdam, licet in carne corruptibili hanc aerumnosam ducentibus vitam, ita in plerisque motionibus et affectionibus extra usitatum naturae modum mirabiliter serviat: quid causae est, ut non credamus ante inoboedientiae peccatum corruptionisque supplicium ad propagandam prolem sine ulla libidine servire voluntati humanae humana membra potuisse?
10 Donatus est itaque homo sibi, quia deseruit Deum placendo sibi, et non oboediens Deo non potuit oboedire nec sibi. Hinc evidentior miseria, qua homo non vivit ut vult. Nam si ut vellet viveret, beatum se putaret; sed nec sic tamen esset, si turpiter viveret.